banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Alboino entra a Pavia
Pagina 405 Numero 354

At vero Ticinensis civitas post tres annos et aliquot menses obsidionem perferens, tandem se Alboin et Longobardis obsidentibus tradidit. In quam cum Alboin per portam quae dicitur Sancti Iohannis ab orientali urbis parte introiret, equus eius in portae medio concidens, quamvis calcaribus stimulatus esset, quamvis hinc inde hastarum verberibus caesus esset, non poterat elevari. Tunc unus ex eisdem Langobardis taliter regem adlocutus est dicens: «Memento domine rex, qualem votum vovisti. Si frangis tam durum votum, ingredieris urbem. Vere etenim Christianus est populus in hac civitate». Siquidem Alboin voverat ut universum populum, quia se tradere noluisset, gladio extingueret. Qui postquam talem votum disrumpens civibus indulgentiam promisit, mox eius equus consurgens, ipse civitatem ingressus, nulli laesionem inferens, in sua promissione permansit. Tunc ad eum omnis populus in palatium, quod quondam rex Theudericus construxerat, concurrens, post tantas animum miserias de spe iam fidus coepit futura relevare.
Paolo Diacono


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46168
[darkshines] - [2018-09-20 12:51:07]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!