banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Origine dell'agricoltura a Eleusi
Pagina 7 Numero 8

 Cum Ceres Proserpinam filiam suam quaereret, devenit ad Eleusinum regem, cuius uxor Cothonea puerum Triptolemum pepererat, seque nutricem simulavit. Hanc regina libens nutricem filio suo recepit. Ceres, cum vellet alumnum suum immortalem reddere, interdiu lacte divino hunc alebat, noctu clam eundem in igne obruebat. Itaque puer hoc modo praeter omnes mortales crescebat; cum mirarentur parentes, illam observaverunt. Cum Ceres eum vellet in ignem mittere, pater expavit: illa irata regem exanimavit, at Triptolemo alumno suo aeternum beneficium tribuit: nam semina, aratrum ligneum, currum illi dedit; hoc curru ille vehens («percorrendo») orbem terrarum frugibus obsevit atque hominibus agriculturam tradidit.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46170
[darkshines] - [2018-09-29 21:42:26]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!