banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Antiche leggi contro i ladri
Pagina 283 Numero 3

Draco Atheniensis, vir magni consilii magnaeque prudentiae, iuris divini et humani peritissimus fuit. Is Draco, primus omnium, leges Atheniensibus scripsit. In illis legibus furem cuiusquemodi furti supplicio capitis puniendum esse sanxit.
Solon, qui e septem illis inclitis sapientibus fuit, in fures non, ut Draco antea, mortis, sed dupli poena vindicandum (esse) existimavit. Decemviri quoque nostri, qui post reges exactos leges in Duodecim Tabulis scripserunt, magna severitate in puniendis omnium generum furibus usi sunt. Nam furem, qui manifesto furto prehensus esset, occidi permiserunt. Aliis omnibus furtis poenam imposueruntdupli. Id memini me legisse in libro Aristonis iureconsulti.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46224
[degiovfe] - [2019-02-14 13:38:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!