banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Apollo e Diana
Pagina 15 Numero 2

Inter innumeros deos deasque Olympum incolentes antiqui praesertim Apollinem et Dianam venerabant, geminos Iovis et Latonae filios. Hi Deli nati erant, quae est parva insula maris illius quod Aegaeum appellatur. Apollo et Diana pulcherrimi dei erant; ideo ab antiquis solis et lunae numina existimabantur, quae lucidissima caeli astra sunt. Apollo praeterea divinationis, musicae et medicinae inventor erat, quas omnes utilissimas hominum generi artes existimabant. Clarissimum Apollinis oraculorum Delphis fuit, quae est parva urbs Graeciae. Diana praesertim silvarum et montium dea fuit, quae arcu et sagittis armata paragrabat. Dianae silvae et fluvii valde grata erant; dea venatores tuebatur, a quibus innumeri cervi et arpi ei sacrificabantur. Diana denique etiam puellarum patrona fuit, quarum virtutem sollicite custodiebat. Romani Dianam praesertim in Ariciae silva colebant, quapropter dea etiam Diana Aricina appellabatur. Cum autem aliqua puella decedebat, parentes immaturam mortem Dianae Aricinae irae tribuebant plurimisque victimis deam placabant.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46265
[degiovfe] - [2019-05-12 22:56:21]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!