banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La donnola e i topi
Pagina 40 Numero 19

Ioculare tibi videmur: et sane levi, dum nihil habemus maius, calamo ludimus. Sed diligenter intuere has nenias: quantam utilitatem sub titulis reperies! Non semper ea sunt quae videntur, nam frons prima multos decipit: rara mens intellegit quod interiore angulo cura condidit. Hoc ne sine mercede, locutus esse existimer, fabellam adiciam de mustela et muribus. Mustela cum annis et senecta debilis mures veloces assequi non valeret, farina se involvit et obscuro loco neglegenter abiecit. Mus, eam escam reputans, mustelam assiluit sed, ab ea compressus, miserae neci occubuit. Alter similiter, deinde periit et tertius. Tandem venit admodum senex mus et aliquot saeculis retorridus, qui saepe laqueos et muscipula effugerat; proculque insidias cernens hostis callidi: "Sic valeas," inquit, " ut farina es quae iaces!".
Fedro


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46282
[degiovfe] - [2019-05-12 19:51:33]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!