banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Annibale concede una licenza ai soldati
Pagina 139 Numero 66

Hannibal, Sagunto capto, Carthaginem Novam in hiberna concesserat, ibique auditis quae Romae quaeque Carthagine acta decretaque forent, partitis divenditisque reliquiis praedae, Hispani generis milites convocat. "Credo ego vos," inquit, "socii, ipsos cernere, pacatis omnibus Hispaniae populis, aut finiendam nobis militiam exercitusque dimittendos esse aut in alias terras transferendum bellum; ita enim hae gentes non pacis solum sed etiam victoriae bonis florebunt, si ex aliis gentibus praedam et gloriam quaeremus. Itauqe, cum longinqua ab domo instet militia incertumque sit quando domos vestras et quae cuique ibi cara sunt visuri sitis, si quis vestrum suos invisere volt, commeatum do. Primo vere edico adsitis, ut dis bene iuvantibus bellum ingentis gloriae praedaeque futurum incipiamus". Omnibus visendi domos oblata potestas grata erat. Per totum tempus hiemis quies renovavit corpora animosque ad omnia de integro patienda; vere primo ad edictum convenere. Hannibal, cum recensuisset omnium gentium auxilia, Gades profectus, Herculi vota exsolvit novisque se obligat votis.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46329
[degiovfe] - [2019-05-10 20:26:40]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!