banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La madre e la moglie di Dario vengono fatte prigioniere
Pagina 169 Numero 83

Omnium oculos animosque in semet averterant captivae mater coniunxque Darei: illa non maiestate solum sed etiam aetate venerabilis, haec formae pulchritudine ne illa quidem sorte corruptae. Receperat in sinum filium nondum sextum annum aetatis egressum, in spem tantae fortunae, quantam pater eius paulo ante amiserat, genitum. At in gremio anus aviae iacebant adultae duae virgines, non suo tantum sed etiam illius maerore confectae. Ingens circa eam nobilium feminarum turba constiterat, laceratis crinibus abscissaque veste pristini decoris immemores, reginas dominasque veris quondam, tunc alienis nominibus invocantes. Illae, suae calamitatis oblitae, in utro cornu Dareus stetisset, quae fortuna discriminis fuisset, requirebant: negabant se captas, si viveret rex. Sed illum equos subinde mutantem longius fuga abstulerat.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46346
[degiovfe] - [2019-05-10 10:17:08]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!