banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un furto sacrilego di Verre
Pagina 187 Numero 92

Sacrarium Cereris est apud Catinenses eadem religione cultum, qua Romae, qua in ceteris terris, qua prope in toto orbe terrarum coli solet. In eo sacrario intimo signum fuit Cereris perantiquum, quod a viris non modo ignorabatur cuiusmodi esset, sed ne esse quidem sciebant. Aditus enim in id sacrarium non est viris; sacra per mulieres et virgines confici solent. Hoc signum clam Verres ex illo religiosissimo atque antiquissimo loco a servis tolli iusserat. Postridie sacerdotes Cereris rem ad magistratus suos deferunt. Tum Verres, permotus illa atrocitate negotii, ut a se scleris illius suspicio demoveretur, per hospitem effecit ut aliquis reperiretur, qui illud fecisse insimulari posset. Servi cuiusdam nomen defertur; ficti testes in eum dantur. Rem cunctus senatus iudicabat. Sacerdotes vocantur: respondent illae Verris in eo loco servos esse visos. Itur in consilium: servus ille innocens omnibus sententiis absolvitur.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46355
[degiovfe] - [2019-05-09 22:47:26]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!