banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un mostro marino illude gli abitanti di Tiro
Pagina 189 Numero 95

Forte belua invisitatae magnitudinis super ipsos fluctus dorso eminens ad molem, quam Macedones iecerant, ingens corpus adplicuit diverberatisque fluctibus adlevans semet utrimque conspici coepta est; deinde a capite molis rursus alto se immersit ac modo super undas eminens magna sui parte, modo superfusis fluctibus condita haud procul munimentis urbis se emergere coepit. Utrisque laetus fuit beluae aspectus: Macedones iter iaciendo operi monstrasse eam augurabantur, Tyrii Neptunum, occupati maris vindicem, abripuisse beluam ac molem brevi profecto ruituram. Laetique omine eo ad epulas dilapsi oneravere se vino, quo graves, orto sole, navigia conscendunt redimita floribus coronisque: adeo victoriae non omen modo, sed etiam gratulationem praeceperant! Forte rex classem in diversam partem agi iusserat, triginta minoribus navigiis relictis in litore. Biduo deinde ad quietem dato militibus, confestim Tyrus septimo mense quam oppugnari coepta erat capta est, urbs et vetustate originis et crebra fortunae varietate ad memoriam posteritatis insignis.
Curzio Rufo

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46358
[degiovfe] - [2019-05-09 22:36:14]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!