banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La forza dell'abitudine
Pagina 205 Numero 103

Aniculae saepe inediam biduum aut triduum ferunt; subduc cibum unum diem athletae: Iovem, Iovem Olympium, eum ipsum, cui se exercebit, omplorabit, ferre non posse clamabit. Consuetudinis magna vis est: pernoctant venatores in nive, in montibus; uri se patiuntur Indi; pugiles, caestibus contusi, ne ingemescunt quidem. Sed quid hos, quibus Olympiorum victoria consulatus ille antiquus videtur? Gladiatores, aut perditi homines aut barbari, quas plagas perferunt! Quo modo illi, qui bene instituti sunt, accipere plagam malunt quam turpiter vitare! Quam saepe apparet nihil eos malle quam vel domino satis facere vel populo! Mittunt etiam, vulneribus confecti, ad dominos, qui quaerant quid velint: si satis iis factum sit, se velle decumbere. Quis mediocris gladiator ingemuit, quis vultum mutavit umquam? Quis non modo stetit, verum etiam decubuit turpiter? Quis, cum decubuisset, ferrum recipere iussus, collum contraxit? Tantum exercitatio, meditatio, consuetudo valet.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46366
[degiovfe] - [2019-05-09 19:28:16]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!