banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Importanza del giuramento presso i Romani
Pagina 263 Numero 134

Antiqui rem tradiderunt dignam visam quae posteris proderetur. Post pugnam Cannensem Hannibal, convocatis militibus Romanis quos ceperat, nuntiavit se iis copiam facere ut redimerentur. Iussit igitur decem eorum delectos Romam ad senatum ire, iuratos se redituros esse, nisi captivorum redemptio impetrata esset; tanta enim erat iuris iurando vis, ut nullum aliud fidei pignus ab iis exigeretur. Cum autem ex castris exissent, unus ex iis, haud dubie homo ingenii minime Romani, iuris iurandi solvendi causa in castra paulo post reversus, ante noctem comites consecutus est. Cum senatus censuisset captivos non redimendos esse, quod strenui milites mortem fortiter obire deberent, miles ille domum abiit adfrimans se, cum in castra iam redisset, iure iurando non amplius teneri. At senatus iussit militem fraude usum reduci vinctum ad Hannibalem. Captivi omnes postea aut parierunt variis suppliciis, aut sub corona venierunt.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46397
[degiovfe] - [2019-05-08 21:07:15]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!