banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Uomini di ingegno che furono schiavi
Pagina 562 Numero 516

In libris veterum scriptorum legimus haud paucos servos neque ineptos neque ignaros philosophiae aut doctrinae fuisse. Phaedon, amicus Socratis et Platonis, adeo ut Plato eius nomini dicaverit illum divinum de immortalitate animi librum, servus fuit. At eius animus tam liberalis et ingenium tam acre fuit ut Caebes, Socratis discipulus, hortatu magistri, eum emerit et philosophiae disciplinis erudiverit. Postea ille a domino manumissus est et tam illustris philosophus emersit (diventò) ut sermones (dialoghi) eius de Socrate admodum elegantes legantur. Multi alii servi fuerunt, qui postea philosophi praestantes extiterunt. Ex his fuit ille Menippus, cuius libros Mercus Varro in saturis suis, quas Menippeas appellavit, aemulatus est. Philosophi non incelebres antiquis temporibus vixerunt, sicut Pompylus, Theophrasti peripatetici servus; Zenonis stoici servus fuit philosophus qui Persaeus vocatus est. Etiam Epicurum servum philosophum habuisse dicunt, qui Mys vocabatur. Diogenem Cynicum, contra, ex libertate ins ervitutem redactum esse accepimus (sappiamo).


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46475
[degiovfe] - [2019-06-22 20:24:13]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!