banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il comando della guerra giugurtina passa a Mario
Pagina 249

Imperator postquam de regum societate cognovit non temere neque uti saepe iam victo Iugurtha consueuerat omnibus locis pugnandi copiam facit. Ceterum haud procul ab Cirta castris munitis reges opperitur melius esse ratus cognitis Mauris quoniam is nouos hostis accesserat ex commodo pugnam facere. Interim Roma per litteras certior fit prouinciam Numidiam Mario datam; nam consulem factum ante acceperat. Quibus rebus supra bonum aut honestum perculsus neque lacrimas tenere neque moderari linguam vir egregius in aliis artibus nimis molliter aegritudinem pati. Quam rem alii in superbiam vertebant alii bonum ingenium contumelia accensum esse multi quod iam parta victoria ex manibus eriperetur. Nobis satis cognitum est illum magis honore Mari quam iniuria sua excruciatum neque tam anxie laturum fuisse si adempta prouincia alii quam Mario traderetur.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46499
[degiovfe] - [2019-06-19 13:08:49]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!