banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Romolo e Remo
Pagina 279 Numero 177

Proca, Albanorum rex, Amulium et Numitorem filios habuit quibus regnum reliquit, ea lege, ut alternis annis regnarent. Sed Aemilius, post regni annum, imperium fratri non dedit; quin immo eum in vincula coniecit atque Vestalem fecit eius filiam, Rheam Silviam, ut perpetua virginitate teneretur. Sed cum ea a Marte geminos filios, Romulum et Remum, peperisset, Amulius eam crudeliter punivit parvulosque in Tiberim abiecit. Quos cum aqua in siccum reliquisset, ad eorum vagitus lupa accurrit eosque ut catulos suos aluit. Mox parvulos Faustulus pastor invenit, collectosque Accae Larentiae coniugi educandos dedit. Hi postea, cum crevissent, Amulio interfecto, Numitorem acum in regnum restituerunt; postea, adunatis pastoribus, urbem condiderunt, quam Romulus augurio victor (cum ipse duodecim, Remus sex tantum vultures vidisset) Romam vocavit; et ut eam prius legibus quam moenibus muniret, edixit ne quis vallum transiliret; sed Remus fratris edicto irridens vallum transilivit, statimque a Celere centurione iuxta regis iussum interfectus est.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/4912
[degiovfe] - [2019-03-30 11:31:18]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!