banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La nascita di Roma
Pagina 92 Numero 35

Romulus in Palatino Romam condebat: sulco quadrato novam patriam finiebat ac sacram reddebat. Remus frater ("fratello", nom.) invidia sacrum sulcum impius transiliebat ac statim a Romulo necabatur. Sic Romulus novae patriae tyrannus creabatur. Sed novi oppidani, strenui ac fidi Romuli viri, feminarum penuria sollicitabantur: ergo Romuli sententia legati apud finitimos populos mittebantur et novo populo nuptias petebant. Finitimi populi autem nuptias recusabant: timebant enim populi Romani potentiam neque novo populo servire optabant. Romulus autem iniurias non tolerabat, ira movebatur atque callidis insidiis feminas tollere statuebat: miros ludos magna cura parabat ac finitimos populos arcessebat. Sabini, populus Romanis proximus, multi accurrunt, sed Romani subito Sabinorum filias comprehendunt. Sabinorum animi et maestitia et ira permovebantur: descendebant igitur ac bellum ("guerra", acc.) contra Romanos parabant. At Romani viri interdum (avv.) feminarum animos blanditiis deliciisque placabant: ergo Sabinae feminae cum Romanis viris nuptiis coniunguntur.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46721
[darkshines] - [2020-07-30 10:23:19]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!